60 Liv. 21, 60
1dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus 2cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus Emporias adpulisset classem, exposito ibi exercitu 3orsus a Lacetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus partim novis instituendis Romanae dicionis fecit. 4inde conciliata clementiae iustitiaeque fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. 5Hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit. 6nec Romano differendum certamen visum quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. 7nec magni certaminis ea dimicatio fuit. sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. 8ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica, ac vilium mancipiorum; 9castra militem ditavere non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.