50 Liv. 21, 50

1ubi in altum evecti sunt Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; 2contra eludere Poenus et arte, non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. 3nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem ita inopem milite habebant, et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. 4quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. 5extemplo septem naves Punicae circumventae, fugam ceterae ceperunt. mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. 6classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. 7secundum hanc pugnam nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. 8ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam navem gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, 9statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum; 10frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritumisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore. 11ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.