43 Liv. 21, 43
1cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur: 2„si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago vestrae condicionis erat. 3ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit: 4dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentis, circa Padus amnis maior ac violentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae. 5hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab diis quidem immortalibus optare solent. 6si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. 7in hanc tam opimam mercedem, agite dum, diis bene iuvantibus arma capite. 8satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; 9tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. 10hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. 11nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore: saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incluti populi regesque perlevi momento victi sunt. 12nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani quid est, cur illi vobis comparandi sint? 13ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc pervenistis; 14pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso victo circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem an me in praetorio patris, 15clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? 16cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. 17non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo est vestrum, cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. 18cum laudatis a me miliens donatisque alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque.