41 Liv. 21, 41
1non vereor, ne quis me haec vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. 2licuit in Hispaniam provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli; 3tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra. 4equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, neque regressus ad navis erat, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui. 5utrum, cum declinarem certamen, inprovidus incidisse videor, an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum? 6experiri iuvat, utrum alio repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an idem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emisistis, 7et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus. 8quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce, 9qui graves inpositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. 10itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, 11fame, interficere; licuit victricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere: 12veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur. 13pro his inpertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen. 14non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum. 15nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari nova possint praesidia. hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. 16unus quisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: 17qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.“