4 Liv. 21, 4
1pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit. missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: 2Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem vigorem in vultu vimque in oculis habitum oris lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. numquam ingenium idem ad res diversissimas, 3parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: 4neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. 5plurimum audaciae ad pericula capessenda plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. 6caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora: 7id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. 8vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. 9has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. 10cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.