37 Liv. 21, 37

1tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato: tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. 2inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa inmanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. 3ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent. 4quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt nives. 5inferiora valles apricosque quosdam colles habent rivosque prope silvas et iam humano cultu digniora loca. 6ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data. triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis.