31 Liv. 21, 31
1his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. 2postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpis via esset, sed, quantum a maria recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo, 3priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere. 4quartis castris ad Insulam pervenit. ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt in unum; 5mediis campis Insulae nomen inditum. incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum discors erat: regni certamine ambigebant fratres; 6maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a fratre minore et coetu iuniorum, qui iure minus, vi plus poterat, pellebatur. 7huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delegata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. 8ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. 9sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit, sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Tricorios, haud usquam impedita via, priusquam ad Druentiam flumen pervenit. 10is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est. 11nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque isdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit, et ob eadem pediti quoque incerta via est; ad hoc saxa glareosa volvens nihil stabile nec tutum ingredienti praebet. 12et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.