30 Liv. 21, 30

1itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione militum versat animos castigando adhortandoque: mirari se, 2quinam pectora semper inpavida repens terror invaserit. per tot annos vincentis eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse, quam omnes gentesque et terrae, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. 3indignatos deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. 4tum nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter; 5nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpis habeant, 6quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsisterequid Alpis aliud esse credentes quam montium altitudines? 7fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpis quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes: 8pervias faucis esse exercitibus. eos ipsos, quos cernant, legatos non pinnis sublime elatos Alpis transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores has ipsas Alpis ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. 9militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse! 10Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? 11cepisse quondam Gallos ea, quae adiri posse Poenus desperet. proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.