18 Liv. 21, 18
1his ita conparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu Q. Fabium M. Livium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, 2et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. 3Romani postquam Carthaginem venerunt cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: 4„praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; 5nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. 6ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam, sed utrum iure an iniuria. 7nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. 8itaque quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum, in quo cum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis – necdum enim erant socii – cautum est. 9at enim eo foedere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. adversus quod ego nihil dicturus sum, nisi quod a vobis didici. 10vos enim quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque ex auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. 11si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. 12proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando pariat.“ 13tum Romanus sinu ex toga facto „Hic“ inquit „vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite.“ sub hanc vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est. 14et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset accipere se omnes responderunt et, quibus acciperent animis, isdem se gesturos.