53 Liv. 1, 53
1nec, ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit; 2quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos movit Suessamque Pometiam ex his vi cepit. 3ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi, quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset. captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit. 4excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. 5nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens: 6iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. 7se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquinii credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum, quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos invasurum. 8quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium Volscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque inpiis suppliciis tegere liberos sciant. 9forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum. 10cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset; 11in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi, ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.