36 Liv. 1, 36
1muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit. adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. 2itaque trepidatum Romae est, et primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad conparandum de integro bellum Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine. 3id quia inaugurate Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. 4ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, „agedum“ inquit, „divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio.“ cum ille in augurio rem expertus profecto futuram dixisset, „atqui hoc animo agitavi“ inquit, „te novacula cotem discissurum; cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt.“ tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. 5statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. 6auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. 7neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent – 8posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt , quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.