26 Liv. 1, 26

1priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti. 2princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. 3movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. 4abi hinc cum inmaturo amore ad sponsuminquit,oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. 5sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem.“ atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen raptus in ius ad regem. rex, ne ipse tamen tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocatoduumvirosinquit,qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.“ 6lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium. 7hac lege duumviri creati. qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis „P. Horati, tibi perduellionem iudicoinquit; 8i, lictor, conliga manus.“ accesserat lictor iniciebatque laqueum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete,provocoinquit. 9ita de provocatione certatum ad populum est. moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. 10inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc pila Horatia appellatur, ostentanshuncineaiebat,quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. 11i, lictor, conliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. i, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?“ 12non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. 13is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. id hodie quoque publice semper refectum manet; sororium tigillum vocant. 14Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.