17 Liv. 1, 17

1patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat; factionibus inter ordines certabatur. 2oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequam possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant; 3Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. in variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta. 4timor deinde patres incessit, ne ciuitatem sine imperio, exercitum sine duce multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. 5ita rem inter se centum patres decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant. decem imperitabant; unus cum insignibus imperii et lictoribus erat; 6quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat; annuumque intervallum regni fuit. id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum. fremere deinde plebs multiplicatam servitutem, 7centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri. 8cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa, ut non plus darent iuris, quam retinerent. 9decreverunt enim, ut, cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta; priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt. 10tum interrex contione advocataquod bonum, faustum felixque sitinquitQuirites, regem create; ita patribus visum est. patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient.“ 11adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret, qui Romae regnaret.