7 Lact. inst. 7, 7

1Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec veritatem conprehendere potuerunt, quamvis ea fere quibus summa ipsa constat et viderint et explicaverint. sed diversi ac diverse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae continet universa et conpingerent et inplerent. 2facile est autem docere paene universam veritatem per philosophos et sectas esse divisam. non enim sic philosophiam nos evertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cavillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deviam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non viderit aliquid ex vero. 3sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam vera subvertunt, non tantum elapsa illis veritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo vitio perdiderunt. 4quodsi extitisset aliquis qui veritatem sparsam per singulos per sectasque diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. sed hoc3 superius] § 1. EPITOME c.7,1-5.14] c.62,ss. (a sed cum); 64, 1 (-potuerunt). BR(ab 19)HSP] 1 thensaurum sic H 7 conprehendere potuerunt] conpraehenderunt B conprehendere – adnectentes (9)] cophendentes, cetera om. S 8 et explicaverint om. HPI, in mg. et docuerint P3 Q omnia illa P causas] ad causas H 10 consequentias H, consequentia BSP1, consequentiarsl P3 nec rationes om. H summa illa P 11 et1 (antt conpingerent) B7 12 philosophos et] philosophorum S 13 sic-nos] sic philosophiam sic B philosophos S 15 cavillari (hoc est ad omnia respondere 14) scripsi, calumniari C; cf. Senec. epist. 111, 1 s.; Iitlian. ap. Augustin. op. itnpf. c. Iul. III 50 cavillo .. illudere; Cic. de or. III 31, 122 irridentes .. cavillantur ap. Funckium, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. IV 79 s. inludere] invideri H 16 quemquan sic H 17 vero, 82 18 sua* B, suae P1, e del. P3 19 a vera subuertunt denuo incipit cod. B (cf. 578, 7) 20 se quaerere] sequerere P e*am (n er.) B 22 diffusam om. S post ac 1 vel 2 litt. eras., quarum prior r vel p vel f, B nemo facere nisi veri peritus ac sciens potest, verum autem scire non nisi eius est qui sit doctus a deo. 5neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae vera: sed si vel casu id efficeret, certissime philosopharetur, et quamvis non posset divinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa veritas inlustraret suo lumine. 6quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probaverint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armantque se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursantque passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt. 7ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia quae ad verum propius accederet: nam particulatim veritas ab iis tota conprehensa est. factum esse a deo mundum dixit Plato: 8idem prophetae locuntur idemque ex Sibyllae carminibus apparet. errant igitur qui vel omnia sua sponte nata esse dixerunt vel minutis seminibus conglobatis, quoniam tanta res, tam ornata, tam magna neque fieri neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit et ea ipsa ratio qua constare ac regi omnia sentiuntur, sollertissimae mentis artificem confitetur. 9hominum causa mundum et omnia quae in eo sunt esse facta Stoici loquuntur: idem nos divinae litterae docent. erravit ergo Democritus, qui vermiculorum modo putavit effusos esse de terra nullo auctore nullaque ratione. 10cur enim formatus sit homo, EPITOME 15-20] c. 62, 6. BRtiSPJ 1 nemo] ne P 2 scire post eius S, om. P 4 efficere B, ifficeret Rl, deficeret H 5 et] ut P 6 ipsam R 7 eiqu*e (a er.) B 8 armantesque R 9 utroque loco ne'c' B2 10 inculrJsantque B3 delicto H, delectu (pr. e ex i) P* 11 quecumque P3 earum RP 12 exsistit B quam Bl, corr. B2 proprius Harpl, corr. P3 13 particulati* ex -tis S2 his HSP 14 facta P1, corr. P1 loquuntur lIP, loquntur S 15 apparent BR erant Hsac, corr. m. 1 ? 16 sua om. 11 18 neque disponi neque fieri neque ordinari (ornari R) nisi ab (si non, om. ab, S) aliquo RS providentissimo B3 (s. I., pru- Bx) H 19 potuit] non potuit BBS, potest II et om. BH ea om. R 21 sunt B3 22 locuntur B 28 miodoj S* effusos] homines effusos codd. recent., wir probabilius effusos nos 24 nullaque] nulla B divini sacramenti est, quod quia ille scire non poterat, humanam vitam deduxit ad nihilum. 11ad virtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. falsus igitur Aristippus, qui hominem voluptati hoc est malo tamquam pecudem subiugavit. 12inmortales esse animas Pherecydes et Plato disputaverunt: haec vero propria est in nostra religione doctrina. ergo Dicaearchus cum Democrito erravit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est. 13esse inferos Zeno Stoicus docuit et sedes piorum ab inpiis esse discretas et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos vero luere poenas in tenebrosis locis atque in caeni voraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. ergo Epicurus erravit, qui poetarum id esse figmentum putavit et illas inferorum poenas quae ferantur in hac esse vita interpretatus est. 14totam igitur veritatem et omne divinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod invenerant nequiverunt, quia singulis ratio non quadravit, nec ea quae vera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.