8 Lact. inst. 4, 8
1In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, novi te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum. 2qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex nativitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui verae religionis sacramenta retinebant. 3sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale mortique subiectum. 4deus autem cum solus adhuc esset, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid vellet 3 in ultimo libro] c. 20. 24. EPITOME 5 s. 9 s.] c. 38, 2. AUCTORES 7] ler. 1, 5; cf. Cyprian. pag. 55, 16. 7 s.] locus in Sacra Scriptura non invenitur, sed accedit quodammodo ad sententiam eorum verborum quae apud Ierem. subsequuntur (ex interpret. ltala ap. Cyprian.): et priusquam exires de vulua, sanetificavi te et prophetam in gentibus posui te. 9 s.] qui cum – carnem] Cyprian. pag. 73, 3 s. BRHSPV] 3 quod del. R sempiternum est P 4 libro add. H1 vero om. R 5 illum om. H 6 inde H hieremian RH, hieremia S 7 item SV, item alibi B, item apud eundem R, et item apud ipsum P, om. H creatus Heutnannus 8 contingit BPi, n del. P3 9 /po • B filius dei om. PV, sed cf. Cyprian. quod cum a principio filius dei fuisset, generari denuo haberet secundum carnem 10 *mrtivitas (e er.) S 11 errorem] rorem H circumfu*dit(qu)ae (n ? tr.) B 12 tenebris BI, corr. B1 is iis R, h* (corr. tn. 2) B, his HSP, hi V quae B', corr. B3 verae] divinae R, vera P1, e ltdd. P3 13 id om. V lucideque H, dilucideque (11 ex e m. 3) P monstravimus V 14 amaiores V qa vidit S1, qaudi|uit∗∗ S2 15 deril B2 conciperet V 16 extimet S alicuius] cuiusfqua1 R 18 solus adhuc esset] solus sit BSP se permiscere H 19 cum bis R efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus deum, sicut Orpheus putavit, et marem esse et feminam, quod aliter generare non quiverit, nisi haberet vim sexus utriusque, quasi aut ipse secum coierit aut sine coitu non potuerit procreare. 5sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum αὺτοπάτορα et αὺτομήτορα. quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. 6quomodo igitur procreavit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera divina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem itemque ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum voce aliquid significante prolatus. 7sed tamen quoniam spiritus et sermo diversis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceterosque angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. 8ille vero cum sit et ipse spiritus, tamen cum voce ac sono ex dei ore processit sicut EPITOME 10 s. sermonem] c. 37, 2. AUCTORES 2-5] frg. 62 Abel; cf. frg. 123, vers. 3 Ab., frg. VI 11 ap. Hermannum et eundem ad Argonaut. 14; Lobeckii Aglaopham. I 492 s. 5 s.] cf. p. 26, 2 ss. § 6 ss.] cf. Tertull. Apolog. c. 21 (I p. 198 s.) 9 sanctae litterae] cf. infra § 13-16. 10 sermonem] cf. Cyprian. pag. 64, 16. 11 itemque – esse] Ps. 103,4. 11 s.] cf. Tertull. adu. Praz. c. 7 (II pag. 660): quid est enim, dices, sermo eqs. BRHSPV] 2 existimavimus RV, existimabamus H sic (~ m. 2) S orieus V 3 et om. V generari V non quiverit] nequierit H 5 non bis R et om. SH fuerat Bl, fuerit B3 6 **opinione fin ? er.) B eum] eum APCЄΝΙΟθΠΑϒΝ B, deum H ΑϒΤΟΠΑΤΡΑ S, ΑϒΤΟ'C'ΠΑΡΑΤΟΡΑ (C add. et PA del. m. 3) P autopatora autometora (et om.) H AIMTOOMHTOPA P3 7 ra' P2, profectis H pater dicitur] praedicitur patèr B 8 primo P nec sciri] nesciri R 9 narrari PV sacraw B 10 dicent V sermonem] sermonem sive etiam rationem B 11 locus itemque ceteros – nobis revelaret (297,5) om. a Bl (uerba itemque ceteros post rationem s. 1., cetera in mg. inf. add. B3) V, sed defenditur loco Epit. 37, 3 ex omnibus angelis, quos idem deus de suis spiritibus figuravit; cf. ad pag. 297, 9 12 est] et HS significat ante H 14 ore sermo] sermo ex ore RS 15 ceterosque] et ceteros S 16 tacitu (sic) spiritu H tradendam om. H 18 sic (~ m. 2) S verbum, ea scilicet ratione, quia voce eius ad populum fuerat usurus, id est quod ille magister futurus esset doctrinae dei et caelestis arcani ad homines perferendi. ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur et ille vocem dei ac voluntatem nobis revelaret. 9merito igitur sermo ac verbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo vocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae virtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia vigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figuravit. 10nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et vivunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac vitae dator. 11nostrae voces licet aurae misceantur atque vanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei vocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac virtute comitari, quam de deo patre tamquam rivus de fonte traduxerit! 12quodsi quis miratur ex deo deum prolatione vocis ac spiritus potuisse generari, si sacras voces prophetarum cognoverit, desinet profecto mirari. 13Solomonem patremque eius David potentissimos reges fuisse et eosdem prophetas etiam iis fortasse sit notum, qui divinas litteras non attigerunt: quorum alter, qui posterius regnavit, Troianae urbis excidium centum EPITOME 17 – 298, 2] c. 37, 7. AUCTORES 9 et alios – figuravit] cf. ad pag. 296, 11. BRHSPV] 1 ea scilicet ratione] scilicet e ratione B (i. e. B3) 2 magister] mg ex mr 82 3 caelestisS2 perferendo B (i.e. B3) quod ipsum H, 'pl ipsum SJ 4 est om. H ad nos] nobis H 5 igitur] autem BHV ac] et V verum V 6 procreantem R, procedeute (m. 2) S 'uocalem1 B3 7 iurercogitabili B3 8 virtute* fm er.) V effigiem] effigiem similitudinis suae B qui B 9 et ante sapientia] ac R locus et alios item – traduserit (17) om. a B1 (in mg. add. Br) V, sed una cum loco pag. 296, 11 ss. verbis Epitomae defenditur 10 suos om. S dissolu*biles R, solubiles S 11 manent] audiunt S 13 vocis B aura B 15 voce ( ̃