5 Lact. inst. 3, 5

1Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et vitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad vitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et vites. 2praeterea multa sunt quae usus invenit. nam solis ac lunae varii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarumque vires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet. 3debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere quae sciri possent quaeve nesciri. sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset. 4nam vulgus interdum plus sapit, quia tantum quantum opus est sapit. a quo si quaeras utrum sciat aliquid an nihil, dicet se scire quae sciat, fatebitur nescire quae nesciat. 5recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundavit suam. ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cuius est scire proprium. ita cum philosophos expugnaverit ac docuerit nihil eos scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit, quia doctrina 4 ut docui] c. 3, 2 – 7. BRHPVj 2 confitentur H 3 sine interitu] contra interitum H interitu] interitu suo edd. 4 autem om. H 5 ob om. H 6 ipsa P, recte ? 8 natura] et natura R . 9 e(st) B 10 si(nt) B, om. V p(ericu)losa B periculosa ut] periculosa sunt aut H 11 p(raete)l'ea B qua<eususin)uenit B s(olisaclullaeuarii) B 13 deprehensa est] a nautis vel simile aliquid intercidisse existimo; cf. tamen II 13, 10 14 meci B3 15 pars Ii 16 inscieutia (exp. m. 3) B debuit om. P si add. B2 17 saperert R2, sapuit H distingueret P possint P 18 redigisset V1 19 quantum in mg. V 20 an vihil] anni. Nil H dicit BP 21 fatebitur – nesciat s. I. P1 se nescire edd. 22 disciplina H suain1 B3 ignoratione (exp. m. 3) B, ignorantia P 23 sapientia, alt. a del. m. 3 P 25 quotque (d er.) H eius est nihil sciri. nam qui alios reprehendit, quod nesciant. 6, ipse debet sciens esse: cum autem nihil sciat, quae perversitas quaeve insolentia est ob id ipsum se philosophum constituere propter quod ceteros tollat? possunt enim sic respondere: 7'si nihil nos scire convincis et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus, ergo ne tu quidem sapiens es, quia te quoque confiteris nihil scire: 8quid ergo promovit Arcesilas nisi quod confectis omnibus philosophis se quoque ipsum eodem mucrone transfixit?