8 Lact. inst. 1, 8
1His igitur tot ac tantis testibus conprobatur unius dei potestate ac providentia mundum gubernari, cuius vim maiestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere neque verbis enarrare quisquam possit ob) nimiam et inaestimabilem potestatem. 2dubitet vero aliquis an quicquam difficile aut inpossibile sit deo, qui tanta tamque mirifica opera providentia excogitavit, virtute constituit, ratione perfecit, nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis ineffabilis et nulli alii satis notus quam sibi? 3unde mihi de tanta maiestate saepius cogitanti qui deos colunt interdum videri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos qui geniti sint maris ac feminae coitu aliquid maiestatis divinaeque virtutis habere potuisse, cum Sibylla Erythraea dicat:
οὐ δύνατ' ἀνδρὸς
ἑϰ μηρῶν μήτρας τε θεὸς τετυπωμένος εἶναι.
4quod si est verum, sicuti est, apparet Herculem Apollinem Liberum Mercurium Iovemque ipsum cum ceteris homines EPITOME 1-5] c. 6, 1. 10-15] c. 6, 2. 4. AUCTOIiES 3] p. 28 C (cf. Minuc. Fel. c. 19,14). 16 s.] frg. II 1 s.; cf. Theopbil. ad Autol. 113 B. BRSHMpPV] 1 ac tautis] tantisque B 2 mundum om. S 3 tim⌜e⌝o H2 ea HM 4 mentem PV 6 quidquam (corr. m. 2) R, sic saepe 7 tanta tamque] tanta tam M, tantamque Pac (corr. P1?) V 8 perficit. P1, corr. PJ u sps (corr. m. 1 ?) P, sps V sustentet et HM 9 ineffabilis om. HM 10 maiestate] potestate sic V cogitavi S 11 tam ante incogitabiles] quam V1, in ras. corr. V2 12 a om. PV mutis om. M 1:3 sunt HM 14 divinae HM 15 dicit B 16 ΔϒΝΑΤЄ B, AIMAI P ANOPOC Bl (corr. B3). om. R 17 MЄPON BI, 0 in Q corr. B3, ΜЄΡΩΝ P MIITPAC (corr. m. 3) B, om. R, MCTPAC P te Oso; om. B, OBCOC R TCTfnUMCNlOC B', I dcl. B3, TЄΤϒΤΓΩΜЄNOC R, TЄΤϒΠΟΜЄΝΟC P ЄΙΝΑΓ R, ЄΙΝΑΓ P ΟΥΑΥΝΑΤΑΙΑΡΌ