Satura II Iuv. 2

ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem

Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent

qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,

indocti primum, quamquam plena omnia gypso

5Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,

si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit

et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.

frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat

tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis

10inter Socraticos notissima fossa cinaedos?

hispida membra quidem et durae per bracchia saetae

promittunt atrocem animum, sed podice levi

caeduntur tumidae medico ridente mariscae.

rarus sermo illis et magna libido tacendi

15atque supercilio brevior coma. verius ergo

et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis

inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.

horum simplicitas miserabilis, his furor ipse

dat veniam; sed peiores, qui talia verbis

20Herculis invadunt et de virtute locuti

clunem agitant,ego te ceventem, Sexte, verebor?“

infamis Varillus aitquo deterior te?“

loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;

quis tulerit Gracchos de seditione querentes?

25quis caelum terris non misceat et mare caelo,

si fur displiceat Verri, homicida Miloni,

Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,

in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?

qualis erat nuper tragico pollutus adulter

30concubitu, qui tunc leges revocabat amaras

omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,

cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam

solveret et patruo similes effunderet offas.

nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos

35contemnunt Scauros et castigata remordent?

Non tulit ex illis torvum Laronia quendam

clamantem totiensubi nunc, lex Iulia? dormis?“Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis?

atque ita subridens:felicia tempora, quae te

moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,

40tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde

haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo

quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,

quod si vexantur leges ac iura ac iura Ψ (see 1. 72): acturae P., citari

ante omnes debet Scantinia: respice primum

45et scrutare viros; faciunt nam nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910). plura, sed illos

defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,

magna inter molles concordia, non erit ullum

exemplum in nostro tam detestabile sexu.

Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:

50Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.

Numquid nos agimus causas, civilia iura

novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?

luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:

vos lanam trahitis calathisque peracta refertis

55vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum

Penelope melius, levius torquetis Arachne,

horrida quale facit residens in codice paelex,

notum est cur solo tabulas inpleverit Hister

liberto, dederit vivus cur multa puellae;

60dives erit magno quae dormit tertia lecto;

tu nube atque tace: donant arcana cylindros.

de nobis post haec tristis sententia fertur?

dat veniam corvis, vexat censura columbas.“

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem

65Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid

non facient alii, cum tu multicia sumas,

Cretice, et hanc vestem populo mirante perores

in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,

damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem

70non sumet damnata togam.sed Iulius ardet,

aestuo.“ nudus agas: minus est insania turpis,

en habitum quo te leges ac iura ferentem

vulneribus crudis populus modo victor, et illud

montanum positis audiret vulgus aratris.

75quid non proclames, in corpore iudicis ista

si videas? quaero an deceant multicia testem,

acer et indomitus libertatisque magister,

Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem

et dabit in plures, sicut grex totus in agris

80unius scabie cadit et porrigine prurigine P. porci

uvaque conspecta livorem ducit ab uva.

Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;

nemo repente fuit turpissimus, accipient te

paulatim qui longa domi redimicula sumunt

85frontibus et toto posuere monilia collo,

atque bonam tenerae placant abdomine porcae

et magno cratere deam; sed more sinistro

exagitata procul non intrat femina limen:

solis ara deae maribus patet,ite profanae,“

90clamatur,nullo gemit hic tibicina cornu.“

talia secreta coluerunt orgia taeda

Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.

ille supercilium madida fuligine tinctum

obliqua producit acu pingitque trementis

95attolens oculos; vitreo bibit ille priapo,

reticulumque comis aura tum ingentibus implet

caerulea indutus scutulata aut galbina rasa,

et per Iunonem domini iurante ministro;

ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,

100Actoris Aurunci spoliumThe words Actoris Aurunci spolium are a quotation from Virg. Aen. 12.94., quo se ille videbat

armatum, cum iam tolli vexilla iuberet,

res memoranda novis annalibus atque recenti

historia, speculum civilis sarcina belli;

nimirum summi ducis est occidere Galbam

105et curare cutem; summi constantia civis

Bebriacis campis spolium spolium ΨO: solium Herwerd. Housman. adfectare Palati,

et pressum in faciem faciem Clausen and Willis, so P1, AKLO; facie P2, GHTUZ digitis extendere panem,

quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,

maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,

110hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,

hic turpis turpis PVind.Ψ: turpes TParis. Cybeles et fracta voce loquendi

libertas et crine senex fanaticus albo

sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni

gutturis exemplum conducendusque magister,

115quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam

more supervacuam cultris abrumpere carnem?

Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem

cornicini, sive hic recto cantaverat aere;

signatae tabulae, dictumfeliciter,“ ingens

120cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.

o proceres, censore opus est an haruspice nobis?

scilicet horreres maioraque monstra putares,

si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?

segmenta et longos habitus et flammea sumit

125arcano qui sacra ferens nutantia loro

sudavit clupeis ancilibus. o pater urbis,

unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde

haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?

traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,

130nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,

nec quereris patri? vade ergo et cede severi

iugeribus campi, quem neglegis.Officium cras

primo sole mihi peragendum in valle Quirini.“

quae causa officii?“ „quid quaeris? nubit amicus

135nec multos adhibet.“ liceat modo vivere, fient,

fient ista palam, cupient et in acta referri,

interea tormentum ingens nubentibus haeret

quod nequeant parere et partu retinere maritos,

sed melius, quod nil animis in corpora iuris

140natura indulget: steriles moriuntur, et illis

turgida non prodest condita pyxide Lyde,

nec prodest agili palmas praebere luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,

lustravitque fuga mediam gladiator harenam

145et Capitolinis generosior et Marcellis

et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et

omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum

admoveas cuius tunc munere retia misit.

Esse aliquos manes et subterranea regna

150Cocytum et contum ΣVind.Ψ: et pontum PSTU. Housman reads Cocytum after Luitprandus, Antapodosis 5 B. et Stygio ranas in gurgite nigras,

atque una transire vadum tot milia cumba

nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.

sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo

Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,

155quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,

tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos

umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur

sulpura cum taedis et si foret umida laurus,

illic illic Vind.GL: illuc ATU and appar. P. heu miseri traducimur. arma quidem ultra

160litora Iuvernae promovimus et modo captas

Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;

sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,

non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus

Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis

165mollior ardenti sese indulsisse tribuno.

aspice quid faciant commercia: venerat obses,

hic fiunt homines, nam si mora longior urbem

indulsit induerit Willis, following Nisbet pueris, non umquam non umquam GLOT Housman: non numquam PUBüch. derit amator,

mittentur bracae cultelli frena flagellum;

170sic praetextatos referunt Artaxata mores.