9 NIOBE Hyg. fab. 9
1Amphion et Zetus Iovis et Antiopes Nyctei filii iussu Apollinis Thebas muro circumcinxerunt usque ad +semedustum, Laiumque Labdaci regis filium in exsilium eiecerunt, ipsi ibi regnum obtinere coeperunt.
2 Amphion in coniugium Niobam Tantali et Diones filiam accepit, ex qua procreavit liberos septem totidemque filias; quem partum Niobe Latonae anteposuit, superbiusque locuta est in Apollinem et Dianam quod illa cincta viri cultu esset, et Apollo vestem deorsum . . . . . . atque crinitus, et se numero filiorum Latonam superare.
3Ob id Apollo filios eius in silva venantes sagittis interfecit [in monte Sipylo], et Diana filias in regia sagittis interemit praeter Chloridem. At genetrix liberis orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte Sipylo, eiusque hodie lacrimae manare dicuntur.
4 Amphion autem cum templum Apollinis expugnare vellet, ab Apolline sagittis est interfectus.