8 EADEM EURIPIDIS [quam scribit Ennius] Hyg. fab. 8
1Nyctei regis in Boeotia fuit filia Antiopa; eius formae bonitate Iuppiter adductus gravidam fecit.
2Quam pater cum punire vellet propter stuprum minitans periculum, Antiopa effugit. Casu in eodem loco quo illa pervenerat Epaphus Sicyonius stabat; is mulierem advectam domo matrimonio suo iunxit.
3Id Nycteus aegre ferens, cum moreretur Lyco fratri suo per obtestationem mandat, cui tum regnum relinquebat, ne impune Antiopa ferret; huius post mortem Lycus Sicyonem venit; interfecto Epapho Antiopam vinctam adduxit in Cithaeronem; parit geminos et reliquit, quos pastor educavit, Zetum et Amphionem nominavit.
4 Antiopa Dirce uxori Lyci data erat in cruciatum; ea occasione nacta fugae se mandavit; devenit ad filios suos, ex quibus Zetus existimans fugitivam non recepit. In eundem locum Dirce per bacchationem Liberi illuc delata est; ibi Antiopam repertam ad mortem extrahebat.
5Sed ab educatore pastore adulescentes certiores facti eam esse matrem suam, celeriter consecuti matrem eripuerunt, Dircen ad taurum crinibus religatam necant.
6 Lycum cum occidere vellent, vetuit eos Mercurius, et simul iussit Lycum concedere regnum Amphioni.