73 AMPHIARAUS ERIPHYLA ET ALCMAEON Hyg. fab. 73
1Amphiaraus Oeclei et Hypermestrae Thestii filiae filius augur, qui sciret si ad Thebas oppugnatum isset se inde non rediturum, itaque celavit se conscia Eriphyle coniuge sua Talai filia.
2 Adrastus autem ut eum investigaret monile aureum ex gemmis fecit et muneri dedit sorori suae Eriphylae, quae doni cupida coniugem prodidit; Amphiaraus Alcmaeoni filio suo praecepit ut post suam mortem poenas a matre exsequeretur.
3Qui postquam apud Thebas terra est devoratus, Alcmaeon memor patris praecepti Eriphylen matrem suam interfecit; quem postea furiae exagitarunt.