69ADRASTUS Hyg. fab. 69

1Adrasto Talai et Eurynomes filio responsum ab Apolline fuit eum filias suas Argiam et Deipylam apro et leoni daturum in coniugium.

2Sub eodem tempore Polynices Oedipodis filius expulsus ab Eteocle fratre ad Adrastum devenit et Tydeus simul Oenei et Periboeae captivae filius a patre, quod fratrem Menalippum in venatione occiderat, fere sub eodem tempore venit.

3Quod cum satellites Adrasto nuntiassent duos iuvenes incognita veste venisse, unus enim aprinea pelle opertus alter leonina, tunc Adrastus memor sortium suarum iubet eos ad se perduci atque ita interrogavit quid ita hoc cultu in regna sua venissent.

4Cui Polynices indicat se a Thebis venisse et idcirco se pellem leoninam operuisse quod Hercules a Thebis genus duceret et insignia gentis suae secum portaret; Tydeus autem dicit se Oenei filium esse et a Calydone genus ducere, ideo pelle aprinea se opertum, significans aprum Calydonium.

5Tunc rex responsi memor Argiam maiorem dat Polynici, ex qua nascitur Thersander; Deipylam minorem dat Tydeo, ex qua nascitur Diomedes qui apud Troiam pugnavit.

6At Polynices rogat Adrastum ut sibi exercitum commodaret ad paternum regnum recuperandum a fratre; cui Adrastus non tantum exercitum dedit sed ipse cum aliis sex ducibus profectus est, quoniam Thebae septem portis claudebantur.

7 Amphion enim qui Thebas muro cinxit septem filiarum nomine portas constituit; hae autem fuerunt Thera Cleodoxe Astynome Astycratia Chias Ogygia Chloris.

item aliter.

1aAdrastus Talai filius habuit (filias Deipylen et Argiam); huic ab Apolline responsum fuit (eum filias apro et leoni) daturum.

2aQuod Tydeus Oenei filius (a patre in exsilium pulsus qu)od fratrem Menalippum in venando (occiderat, pelle aprine)a tectus ad Adrastum venit; eodem tem(pore et Polynices Oedipo)dis filius cum ab Eteocle fratre e regno (pulsus esset, pelle le)onis opertus venit.

3aHos Adrastus cum vidit, memor sortis Argiam Polynici, Deipylam Tydeo in coniugium dedit.