68 POLYNICES Hyg. fab. 68
1Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre repetit; ille cedere noluit, itaque Polynices Adrasto rege adiuvante cum septem ductoribus Thebas oppugnatum venit.
2Ibi Capaneus quod contra Iovis voluntatem Thebas se capturum diceret, cum murum ascenderet fulmine est percussus; Amphiaraus terra est devoratus; Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt.
3His cum Thebis parentaretur, etsi ventus vehemens esset, tamen fumus se numquam in unam partem convertit sed alius alio seducitur.
4Ceteri cum Thebas oppugnarent et Thebani re[gi]bus suis diffiderent, Tiresias Eueris filius augur praemonuit, si ex dracontea progenie aliquis interiisset, oppidum ea clade liberari. Menoeceus cum vidit se unum civium salutem posse redimere, muro se praecipitavit; Thebani victoria sunt potiti.
item aliter.
1aPolynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre Adrasto Talai filio adiutore repetit cum septem ductoribus et Thebas oppugnarunt.
2aIbi Adrastus beneficio equi profugit, Capaneus contra Iovis voluntatem Thebas se capturum dixit, et cum murum ascenderet fulmine ab Iove est percussus, Amphiaraus cum quadriga terra est devoratus, Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt.
3aHis inferiae communes cum fiunt Thebis, funus separatur quod alius alium interfecerunt.
4aReliqui perierunt.
item aliter.
1bPolynices Oedipodis filius anno peracto (regnum ab Eteocle fra)tre paternum repetit; ille ce(dere no)luit; Polynices Thebas oppugnatum venit.
2bIbi Capaneus quod contra (Iovis voluntatem Thebas) se capturum dixit cum murum asc(enderet fulmine percus)sus est; Amphiaraus (terra est devoratus; Eteocles et Polynices) depugnantes alius alium interfecer(unt.
3bQuibus cum Thebis) parentatur, etsi ventus vehemens est (tamen fumus se numquam) in unam partem vertit sed se in duas (partes seducit.
4bCeteri cum) Thebas oppugnarent et Thebanus . . . . . .