43 ARIADNE Hyg. fab. 43
1Theseus in insula Dia tempestate retentus, cogitans si Ariadnen in patriam portasset, sibi opprobrium futurum, itaque in insula Dia dormientem reliquit; quam Liber amans inde sibi in coniugium abduxit.
2 Theseus autem cum navigaret oblitus est atra vela mutare, itaque Aegeus pater eius credens Theseum a Minotauro esse consumptum in mare se praecipitavit, ex quo Aegeum pelagus est dictum.
3 Ariadnes autem sororem Phaedram Theseus duxit in coniugium.