273 QUI PRIMI LUDOS FECERUNT USQUE AD AENEAM QUINTUM DECIMUM Hyg. fab. 273

1........ quinto loco Argis quos fecit Danaus Beli filius filiarum nuptiis cantu, unde hymenaeus dictus.

2Sexto autem iterum Argis quos fecit Lynceus Aegypti filius Iunoni Argivae, qui appellantur ἀσπὶς ἐν Ἄργει. Quibus ludis qui vicit accipit pro corona clipeum, ideo quod Abas Lyncei et Hypermestrae filius nuntiavit Danaum parentibus perisse, cui Lynceus de templo Iunonis Argivae detraxit clipeum quod Danaus in iuventa gesserat et Iunoni sacraverat, et Abanti filio muneri dedit.

3In his ludis qui semel vicit et iterum descendit ad certamen . . . . ut nisi iterum vincat . . . . . saepe descendat.

4Septimo autem loco Perseus Iovis et Danaes filius funebres Polydectae nutritori suo in insula Seripho, ubi cum luctatur percussit Acrisium avum suum et occidit. Itaque quod sua voluntate noluit, id deorum factum est numine.

5Octauo loco fecit Hercules Olympiae gymnicos Pelopi Tantali filio, in quibus ipse contendit pammachium, quod nos pancratium vocamus, cum Achareo.

6Nono loco facti sunt in Nemea Archemoro Lyci et Eurydices filio, quos fecerunt septem duces qui Thebas ibant oppugnatum, in quibus ludis postea vicerunt cursu Euneus et Deipylus Iasonis et Hypsipyles filii.

7His quoque ludis pythaules qui Pythia cantaverunt septem habuit palliatos qui voce cantaverunt, unde postea appellatus est choraules.

8Decimo Isthmia Melicertae Athamantis filio et Inus fecisse dicitur Eratocles, alii poetae dicunt Theseum.

9Undecimo fecerunt Argonautae in Propontide Cyzico regi una cum filio, quem Iason imprudens noctu in litore occiderat, saltu luctatione et iaculo.

10Duodecimo autem, Argivis quos fecit Acastus Peliae filius. His ludis vicerunt Zetes Aquilonis filius dolichodromo, Calais eiusdem filius diaulo, Castor Iovis filius stadio, Pollux eiusdem filius caestu, Telamon Aeaci filius disco, Peleus eiusdem luctatione, Hercules Iovis filius pammachio, Meleager Oenei filius iaculo:

11 Cygnus Martis filius armis occidit +Pilum Diodoti filium, Bellerophontes vicit equo; quadrigis autem vicit Iolaus Iphicli filius Glaucum Sisyphi filium, quem equi mordici distraxerunt; Eurytus Mercurii filius sagittis, Cephalus Deionis filius funda, Olympus Marsyae discipulus tibiis, Orpheus Oeagri filius cithara, Linus Apollinis filius cantu, Eumolpus Neptuni filius ad Olympi tibias voce.

12Tertio decimo fecit in Ilio Priamus cenotaphium Paridi, quem natum iusserat interfici, gymnicos, in quibus certati sunt cursu Nestor Nelei filius, Helenus Priami filius, Deiphobus eiusdem, Polites eiusdem, Telephus Herculis filius, Cygnus Neptuni filius, Sarpedon Iovis filius, Paris Alexander pastor Priami ignarus filius. Vicit autem Paris et inventus est esse Priami filius.

13Quarto decimo Achilles Patroclo funebres, in quibus Aiax vicit lucta et accepit lebetem aureum munus, deinde Menelaus vicit iaculo et accepit muneri iaculum aureum. Dimisso spectaculo eodem Phrygas captiuos duodecim in rogum Patrocli et equum et canem coniecit.

14Quinto decimo fecit Aeneas Veneris et Anchisae filius in Sicilia ad Acesten Crinisi fluminis filium hospitem; ibi Aeneas patris ornavit exsequias ludicroque certamine honores debitos manibus solvit, in quibus primum nauale certamen fuit de . . . Mnestheus, navis Pistris, Gyas, navis Chimaera, Sergestus, navis Centaurus.

15Uicit autem Cloanthus cum navi Scylla et accepit praemium talentum argenti, auratam chlamydem ex purpura intextum Ganymeden; Mnestheus loricam adeptus est, Gyas abstulit lebetas cymbiaque argento caelata, Sergestus captivam cum duobus filiis nomine Pholoen.

16Secundo deinde certamine cursu Nisus, Euryalus, Diores, Salius, Helymus, Panopes; vicit Euryalus, accepit praemium equum phaleris insignem, secundo Helymus Amazoniam pharetram, tertio Diores galeam Argolicam, Salio exuvias leonis donavit, Niso clipeum opus Didymaonis.

17Tertio deinde certamine, caestibus Dares et Entellus; vicit Entellus, accepit praemium taurum, Dareti gladium et ensem tribuit.

18Quarto deinde certarunt sagitta Hippocoon, Mnestheus, Acestes, Eurytion, qui accepit muneri galeam, quia +iudicis propter omen Acestae honorem cessit.

19Quinto Ascanio puero duce luserunt pueri Troiam.