26MEDEA EXUL Hyg. fab. 26

1Medea Corintho exul Athenas ad Aegeum Pandionis filium devenit in hospitium eique nupsit; ex eo natus est Medus.

2Postea sacerdos Dianae Medeam exagitare coepit, regique negabat sacra caste facere posse eo quod in ea civitate esset mulier venefica et scelerata. Tunc iterum exulatur.

3 Medea autem iunctis draconibus ab Athenis Colchos redit; quae in itinere Absoridem venit, ubi frater Abysrtus sepultus erat. Ibi Absoritani serpentium multitudini resistere non poterant; Medea autem ab eis rogata lectas eas in tumulum fratris coniecit, quae adhuc ibi permanentes, si qua [autem] extra tumulum exit, debitum naturae persolvit.