23 ABSYRTUS Hyg. fab. 23
1Aeeta ut resciit Medeam cum Iasone profugisse, nave comparata misit Absyrtum filium cum satellitibus armatis ad eam persequendam. Qui cum in Adriatico mari in Histria eam persecutus esset ad Alcinoum regem, et vellet armis contendere, Alcinous se inter eos interposuit, ne bellarent; quem iudicem sumpserunt, qui eos in posterum distulit.
2Qui cum tristior esset et interrogatus est a coniuge Arete quae causa esset tristitiae, dixit se iudicem sumptum a duabus diversis civitatibus, inter Colchos et Argiuos. Quem cum interrogaret Arete quidnam esset iudicaturus, respondit Alcinous, si virgo fuerit Medea, parenti redditurum, sin autem mulier, coniugi.
3Hoc cum audivit Arete a coniuge, mittit nuntium ad Iasonem, et is Medeam noctu in antro devirginavit. Postero autem die cum ad iudicium venissent et Medea mulier esset inventa, coniugi est tradita.
4Nihilominus cum profecti essent, Absyrtus timens patris praecepta persecutus est eos in insulam Minervae; ibi cum sacrificaret Minervae Iason et Absyrtus intervenisset, ab Iasone est interfectus. Cuius corpus Medea sepulturae dedit, atque inde profecti sunt.
5 Colchi qui cum Absyrto venerant, timentes Aeetam, illic remanserunt, oppidumque condiderunt quod ab Absyrti nomine Absoron appellarunt. Haec autem insula posita est in Histria contra Polam, iuncta insulae +cantae.