220 CURA Hyg. fab. 220
1Cura cum quendam fluvium transiret, vidit cretosum lutum, sustulit cogitabunda et coepit fingere hominem. Dum deliberat secum quidnam fecisset, intervenit Iovis; rogat eum Cura ut ei daret spiritum, quod facile ab Iove impetravit.
2Cui cum vellet Cura nomen suum imponere, Iovis prohibuit suumque nomen ei dandum esse dixit. Dum de nomine Cura et Iovis disceptarent, surrexit et Tellus suumque nomen ei imponi debere dicebat, quandoquidem corpus suum praebuisset.
3Sumpserunt Saturnum iudicem; quibus Saturnus +secus+ videtur iudicasse: Tu Iovis quoniam spiritum dedisti . . . . . . . . . . Corpus recipito. Cura quoniam prima eum finxit, quamdiu vixerit Cura eum possideat; sed quoniam de nomine eius controversia est, homo vocetur quoniam ex humo videtur esse factus.