219ARCHELAUS Hyg. fab. 219

1Archelaus Temeni filius exsul a fratribus eiectus in Macedoniam ad regem Cisseum venit, qui cum a finitimis oppugnaretur Archelao regnum et filiam in coniugium dare pollicetur si se ab hoste tutatus esset Archelaus, quia ab Hercule esset oriundus, nam Temenus Herculis filius fuit.

2Qui hostes uno proelio fugavit et ab rege pollicita petit. Ille ab amicis dissuasus fidem fraudavit eumque per dolum interficere voluit.

3Itaque foueam iussit fieri et multos carbones eo ingeri et incendi et super virgulta tenuia poni, quo cum Archelaus venisset ut decideret.

4Hoc regis servus Archelao patefecit; qui re cognita dicit se cum rege colloqui velle secreto; arbitris semotis Archelaus regem arreptum in foueam coniecit atque ita eum perdidit.

5Inde profugit ex responso Apollinis in Macedoniam capra duce, oppidumque ex nomine caprae Aegeas constituit. Ab hoc Alexander Magnus oriundus esse dicitur.