194 ARION Hyg. fab. 194
1Arion Methymnaeus cum esset arte citharae potens, rex Pyranthus Corinthius eum dilexit; qui cum a rege petiisset per civitates artem suam illustrare et magnum patrimonium acquisisset, consenserunt famuli cum nautis ut eum interficerent.
2Cui Apollo in quietem venit eique dixit ut ornatu suo et corona decantaret et eis se traderet qui ei praesidio venissent. Quem cum famuli et nautae vellent interficere, petit ab eis ut ante decantaret.
3Cum autem citharae sonus et vox eius audiretur, delphini circa navem venerunt, quibus ille visis se praecipitavit, qui eum sublatum attulerunt Corinthum ad regem Pyranthum. Qui cum ad terram exisset, cupidus viae delphinum in mare non propulit, qui ibi exanimatus est.
4Qui cum casus suos Pyrantho narrasset, iussit Pyranthus delphinum sepeliri et ei monimentum fieri. Post paucum tempus nuntiatur Pyrantho navem Corinthum delatum tempestate in qua Arion vectatus fuerat.
5Quos cum perduci ad se imperasset et de Arione inquireret, dixerunt eum obisse et eum se sepulturae tradidisse. Quibus rex respondit, Crastino die ad delphini monimentum iurabitis.
6Ob id factum eos custodiri imperavit atque Arionem iussit ita ornatum quomodo se praecipitaverat in monimento delphini mane delitescere.
7Cum autem rex eos adduxisset iussisetque per delphini manes iurare Arionem obisse, Arion de monimento prodit; quod illi stupentes qua divinitate servatus esset, obmutuerunt.
8Quos rex iussit ad delphini monimentum crucifigi. Apollo autem propter artem citharae Arionem et delphinum in astris posuit.