191 REX MIDAS Hyg. fab. 191
1Midas rex Mygdonius filius Matris deae a Timolo . . . . sumptus eo tempore quo Apollo cum Marsya vel Pane fistula certavit. Quod cum Timolus victoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam.
2Tunc Apollo indignatus Midae dixit, Quale cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis. Quibus auditis effecit ut asininas haberet aures.
3Eo tempore Liber pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas [exercitum] hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret.
4At Midae Liber pater ob beneficium deoptandi dedit potestatem, ut quicquid vellet peteret a se. Quod Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset, quicquid tetigerat aurum fiebat.
5Cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.