189 PROCRIS Hyg. fab. 189

1Procris Pandionis filia. Hanc Cephalus Deionis filius habuit in coniugio; qui cum mutuo amore tenerentur, alter alteri fidem dederunt ne quis cum alio concumberet.

2 Cephalus autem cum studio venandi teneretur et matutino tempore in montem exisset, Aurora Tithoni coniunx eum adamavit, petitque ab eo concubitum, cui Cephalus negavit, quod Procri fidem dederat.

3Tunc Aurora ait, Nolo ut fallas fidem nisi illa prior fefellerit. Itaque commutat eum in hospitis figuram, atque dat munera speciosa quae Procri deferret. Quod cum Cephalus venisset immutata specie, munera Procri dedit et cum ea concubuit. Tunc ei Aurora speciem hospitis abstulit.

4Quae cum Cephalum vidisset, sensit se ab Aurora deceptam et inde profugit in Cretam insulam, ubi Diana venabatur. Quam cum Diana conspexisset, ait ei, Mecum virgines venantur, tu virgo non es; recede de coetu.

5Cui Procris indicat casus suos et se ab Aurora deceptam. Diana misericordia tacta dat ei iaculum quod nemo evitare posset et canem Laelapem quem nulla fera effugere posset, et iubet eam ire et cum Cephalo contendere.

6Ea capillis demptis iuvenili habitu Dianae voluntate ad Cephalum venit eumque provocavit, quem in venatione superavit. Cephalus ut vidit tantam potentiam canis atque iaculi esse, petit ab hospite, non aestimans coniugem suam esse, ut sibi iaculum et canem venderet.

7Illa negare coepit. Regni quoque partem pollicetur; illa negat. Sed si utique, ait, perstas id possidere, da mihi id quod pueri solent dare. Ille amore iaculi et canis incensus promisit se daturum.

8Qui cum in thalamos venissent, Procris tunicam leuavit et ostendit se feminam esse et coniugem eius; cum qua Cephalus muneribus acceptis redit in gratiam.

9Nihilo minus illa timens Auroram matutino tempore secuta eum ut observaret, atque inter virgulta delituit; quae virgulta cum Cephalus moveri vidit, iaculum inevitabile misit et Procrin coniugem suam interfecit.

10Ex qua Cephalus habuit filium Arcesium, ex quo nascitur Laertes Ulixis pater.