152a
PHAETHON Hyg. fab. 152a

1Phaethon Solis et Clymenes filius cum clam patris currum conscendisset et altius a terra esset elatus, prae timore decidit in flumen Eridanum. Hunc Iuppiter cum fulmine percussisset, omnia ardere coeperunt.

2 Iovis ut omne genus mortalium cum causa interficeret, simulavit id velle extinguere; amnes undique irrigavit omneque genus mortalium interiit praeter Pyrrham et Deucalionem.

3At sorores Phaethontis, quod equos iniussu patris iunxerant, in arbores populos commutatae sunt.