15LEMNIADES Hyg. fab. 15

1In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non fecerant, cuius ira viri earum Thressas uxores duxerunt et priores spreverunt. At Lemniades eiusdem Veneris impulsu coniuratae genus virorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsipylen, quae patrem suam Thoantem clam in navem imposuit, quem tempestas in insulam Tauricam detulit.

2Interim Argonautae praenavigantes Lemno accesserunt; quos ut vidit Iphinoe custos portae, nuntiavit Hypsipylae reginae, cui Polyxo aetate constituta dedit consilium ut eos laribus hospitalibus obligaret hospitioque invitaret.

3 Hypsipyle ex Iasone procreavit filios Euneum et Deipylum.

4Ibi cum plures dies retenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt.

5 Lemniades autem postquam scierunt Hypsipylen patrem suum servasse, conatae sunt eam interficere; illa fugae se mandavit. Hanc praedones exceptam Thebas deportarunt et regi Lyco in servitutem vendiderunt.

6 Lemniades autem quaecunque ex Argonautis conceperunt, eorum nomina filiis suis imposuerunt.