145 NIOBE SIVE IO Hyg. fab. 145
1Ex Phoroneo et +Cinna nati Apis et Nioba; hanc Iuppiter mortalem primam compressit; ex ea natus est Argus, qui suo nomine Argos oppidum cognominavit.
2Ex Argo et Euadne Criasus Piranthus Ecbasus nati: ex Pirantho et Callirhoe Argus Arestorides Triopas; hic . . . . . ex hoc +Eurisabe Anthus Pelasgus Agenor; ex Triope et +Oreaside Xanthus et Inachus; ex Pelasgo Larisa, ex Inacho et Argia Io.
3Hanc Iuppiter dilectam compressit et in vaccae figuram convertit, ne Iuno eam cognosceret. Id Iuno cum rescivit, Argum, cui undique oculi refulgebant, custodem ei misit; hunc Mercurius Iovis iussu interfecit.
4At Iuno formidinem ei misit, cuius timore exagitatam coegit eam ut se in mare praecipitaret, quod mare Ionium est appellatum. Inde in Scythiam tranavit, unde Bosporum fines sunt dictae. Inde in Aegyptum, ubi parit Epaphum.
5 Iovis cum sciret suapte [propter] opera tot eam aerumnas tulisse, formam suam ei propriam restituit deamque Aegyptiorum eam fecit, quae Isis nuncupatur.