143 PHORONEUS Hyg. fab. 143

1Inachus Oceani filius ex Argia sorore sua procreavit Phoroneum, qui primus mortalium dicitur regnasse.

2Homines ante saecula multa sine oppidis legibusque vitam exegerunt, una lingua loquentes, sub Iovis imperio, sed postquam Mercurius sermones hominum interpretatus est, unde ἑρμηνευτής dicitur [esse] interpres (Mercurius enim Graece Ἑρμῆς vocatur; idem nationes distribuit), tum discordia inter mortales esse coepit, quod Iovi placitum non est.

3Itaque exordium regnandi tradidit Phoroneo, ob id beneficium quod Iunoni sacra primus fecit.