140 PYTHON Hyg. fab. 140
1Python Terrae filius draco ingens. Hic ante Apollinem ex oraculo in monte Parnasso responsa dare solitus erat. Huic ex Latonae partu interitus erat fato futurus.
2Eo tempore Iovis cum Latona Poli filia concubuit; hoc cum Iuno resciit, facit ut Latona ibi pareret quo sol non accederet. Python ubi sensit Latonam ex Iove gravidam esse, persequi coepit ut eam interficeret.
3At Latonam Iovis iussu ventus Aquilo sublatam ad Neptunum pertulit; ille eam tutatus est, sed ne rescinderet Iunonis factum, in insulam eam Ortygiam detulit, quam insulam fluctibus cooperuit. Quod cum Python eam non invenisset, Parnassum redit.
4At Neptunus insulam Ortygiam in superiorem partem rettulit, quae postea insula Delos est appellata. Ibi Latona oleam tenens parit Apollinem et Dianam, quibus Vulcanus sagittas dedit donum.
5Post diem quartum quam essent nati, Apollo matris poenas exsecutus est: nam Parnassum venit et Pythonem sagittis interfecit (inde Pythius est dictus), ossaque eius in cortinam coniecit et in templo suo posuit, ludosque funebres ei fecit, qui ludi Pythia dicuntur.