135 LAOCOON Hyg. fab. 135
1Laocoon +Acoetis filius Anchisae frater Apollinis sacerdos contra voluntatem Apollinis cum uxorem duxisset atque liberos procreasset, sorte ductus ut sacrum faceret Neptuno ad litus.
2 Apollo occasione data a Tenedo per fluctus maris dracones misit duos qui filios eius Antiphantem et Thymbraeum necarent, quibus Laocoon cum auxilium ferre vellet ipsum quoque nexum necaverunt.
3Quod Phryges idcirco factum putarunt quod Laocoon hastam in equum Troianum miserit.