126ULIXIS COGNITIO Hyg. fab. 126

1Ulixes ab Alcinoo rege Nausicaae patre cum esset cum muneribus dimissus, naufragio facto nudus Ithacam pervenit ad quandam casam suam ubi erat nomine Eumaeus sybotes, hoc est subulcus pecoris; quem canis cum agnosceret et ei blandiretur, Eumaeus eum non recognoscebat, quoniam Minerva eum et habitum eius commutaverat.

2 Eumaeus eum rogavit unde esset, et ille ait se naufragio huc pervenisse. Quem cum pastor interrogaret an Ulixem vidisset, dixit se comitem eius esse, et signa et argumenta coepit dicere.

3Quem mox Eumaeus casa recepit, cibo potuque animavit. Quo cum venissent famuli missi solito more pecora petitum, et ille interrogasset Eumaeum qui essent, ait, Post Ulixis profectionem cum iam tempus intercederet, proci Penelopen in coniugium petentes venerunt.

4Quos illa condicione ita differt, Cum telam detexuero, nubam: quam interdiu texebat, noctu detexebat et sic eos differebat. Nunc autem illi cum ancillis Ulixis discumbunt et pecora eius consumunt.

5Tunc Minerva effigiem suam ei restituit; subito sybotes ut vidit Ulixem esse, tenens amplectensque lacrimari coepit prae gaudio et admirari quid esset quod eum immutaverat. Cui Ulixes ait, Crastino die perduc me in regiam ad Penelopen.

6Quem cum duceret, Minerva ei iterum faciem mendici transformavit. Quem cum Eumaeus ad mnesteras perduxisset et cum ancillis discumberent, ait ad illos, Habetis ecce alterum mendicum qui cum Iro vos delectet.

7Tunc Melanthius unus ex mnesteribus ait, Immo inter se luctentur et victor accipiet ventriculum farsum et harundinem unde victum eiciat. Qui cum luctati essent et Ulixes Irum applosisset atque eum eiecisset, Eumaeus in mendici persona Ulixem ad Eurycliam nutricem perduxit dicitque eum socium Ulixis fuisse, cui cum vellet . . . . Ulixes ei os compressit atque Penelopen et eam praemonuit ut arcum et sagittas eius daret procis, ut qui ex iis eum intendisset eam uxorem duceret.

8Quae cum fecit . . . inter se certarent et nemo posset intendere, Eumaeus ait deridendi gratia, Demus . . . . . . . . . non pateretur Melanthius, qui erat . . . . . . . Eumaeus arcum seni tradidit.

9Ille omnis procos confixit excepto Melanthio servo; is clam procis . . . . deprehensus est, cui nares et bracchia et reliquas partes membrorum minutatim secuit, atque domum suam cum coniuge potitus est. Ancillas autem suas iussit corpora eorum ad mare deferre, in quas rogatu Penelopes post caedem procorum Ulixes animadvertit.