125ODYSSEA Hyg. fab. 125

1Ulixes cum ab Ilio in patriam Ithacam rediret, tempestate ad Ciconas est delatus, quorum oppidum Ismarum expugnavit praedamque sociis distribuit.

2Inde ad Lotophagos, homines minime malos, qui loton ex foliis florem procreatum edebant, isque cibus tantam suavitatem praestabat ut qui gustabant oblivionem caperent domum reditionis. Ad eos socii duo missi ab Ulixe cum gustarent herbas ab eis datas ad naves obliti sunt reverti, quos vinctos ipse reduxit.

3Inde ad Cyclopem Polyphemum Neptuni filium. Huic responsum erat ab augure Telemo Eurymi filio ut caveret ne ab Ulixe excaecaretur. Hic media fronte unum oculum habebat et carnem humanam epulabatur. Qui postquam pecus in speluncam redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam opponebat.

4Qui Ulixem cum sociis inclusit sociosque eius consumere coepit. Ulixes cum videret eius immanitati atque feritati resistere se non posse, vino quod a Marone acceperat eum inebriavit, seque Utin vocari dixit.

5Itaque cum oculum eius trunco ardenti exureret, ille clamore suo ceteros Cyclopas convocavit, eisque spelunca praeclusa dixit, Utis me excaecat. Illi credentes eum deridendi gratia dicere neglexerunt. At Ulixes socios suos ad pecora alligavit et ipse se ad arietem, et ita exierunt

6Ad Aeolum Hellenis filium, cui ab Iove ventorum potestas fuit tradita; is Ulixem hospitio libere accepit, follesque ventorum ei plenos muneri dedit. Socii vero aurum argentumque credentes cum accepissent et secum partiri vellent, folles clam solverunt ventique evolaverunt. Rursum ad Aeolum est delatus, a quo eiectus est, quod videbatur Ulixes numen deorum infestum habere,

7Ad Laestrygonas, quorum rex fuit Antiphates . . . . . . devoravit navesque eius undecim confregit, excepta nave qua sociis eius consumptis evasit.

8In insulam Aenariam ad Circen Solis filiam, quae potione data homines in feras bestias commutabat. Ad quam Eurylochum cum viginti duobus sociis misit, quos illa ab humana specie immutavit. Eurylochus timens, qui non intraverat, inde fugit et Ulixi nuntiavit, qui solus ad eam se contulit; sed in itinere Mercurius ei remedium dedit, monstravitque quomodo Circen deciperet.

9Qui postquam ad Circen venit et poculum ab ea accepit, remedium Mercurii monitu coniecit, ensemque strinxit, minatus nisi socios sibi restitueret, se eam interfecturum.

10Tunc Circe intellexit non sine [divina] voluntate deorum id esse factum; itaque fide data se nihil tale commissuram, socios eius ad pristinam formam restituit, ipsa cum eodem concubuit, ex quo filios duos procreavit, Nausithoum et Telegonum.

11Inde proficiscitur ad lacum Avernum, ad inferos descendit, ibique invenit Elpenorem socium suum, quem ad Circen reliquerat, interrogavitque eum quomodo eo pervenisset; cui Elpenor respondit se ebrium per scalam cecidisse et ceruices fregisse, et deprecatus est eum cum ad superos rediret se sepulturae traderet et sibi in tumulo gubernaculum poneret.

12Ibi et cum matre Anticlia est locutus de fine errationis suae. Deinde ad superos reversus Elpenorem sepelivit et gubernaculum ita ut rogaverat in tumulo ei fixit.

13Tum ad Sirenas Melpomenes Musae et Acheloi filias venit, quae partem superiorem muliebrem habebant, inferiorem autem gallinaceam. Harum fatum fuit tam diu vivere quam diu earum cantum mortalis audiens nemo praetervectus esset. Ulixes monitus a Circe Solis filia sociis cera aures obturavit seque ad arborem malum constringi iussit et sic praetervectus est.

14Inde ad Scyllam Typhonis filiam venit, quae superiorem corporis partem muliebrem, inferiorem ab inguine piscis, et sex canes ex se natos habebat; eaque sex socios Ulixis nave abreptos consumpsit.

15In insulam Siciliam ad Solis pecus sacrum venerat, quod socii eius cum coquerent in aeneo mugiebat; monitus id ne attingeret ab Tiresia et a Circe [monitus] Ulixes; itaque multos socios ob eam causam ibi amisit, ad Charybdinque perlatus, quae ter die obsorbebat, terque eructabat, eam monitu Tiresiae praetervectus est.

15aSed ira Solis, quod pecus eius erat violatum (cum in insulam eius venisset et monitu Tiresiae vetuerit violari, cum Ulixes condormiret socii involarunt pecus; itaque cum coquerent, carnes ex aeno dabant balatus), ob id Iovis navem eius fulmine incendit.

16Ex his locis errans naufragio facto sociis amissis enatavit in insulam Aeaeam, ubi Calypso Atlantis filia nympha, quae specie Ulixis capta anno toto eum retinuit neque a se dimittere voluit donec Mercurius Iovis iussu denuntiavit nymphae ut eum dimitteret.

17Et ibi facta rate Calypso omnibus rebus ornatum eum dimisit, eamque ratim Neptunus fluctibus disiecit, quod Cyclopem filium eius lumine privaverat. Ibi cum fluctibus iactaretur, Leucothoe, quam nos Matrem Matutam dicimus, quae in mari exigit aevum, balteum ei dedit quo sibi pectus suum vinciret, ne pessum abiret. Quod cum fecisset, enatavit.

18Inde in insulam Phaeacum venit, nudusque ex arborum foliis se obruit, qua Nausicaa Alcinoi regis filia vestem ad flumen lavandam tulit. Ille erepit e foliis et ab ea petit ut sibi opem ferret. Illa misericordia mota pallio eum operuit et ad patrem suum eum adduxit.

19 Alcinous hospitio liberaliter acceptum donisque decoratum in patriam Ithacam dimisit. Ira Mercurii iterum naufragium fecit. Post vicesimum annum sociis amissis solus in patriam redit, et cum ab hominibus ignoraretur domumque suam attigisset, procos qui Penelopen in coniugium petebant obsidentes vidit regiam seque hospitem simulavit.

20Et Euryclia nutrix ipsius dum pedes ei lavat ex cicatrice Ulixem esse cognovit. Postea procos Minerva adiutrice cum Telemacho filio et duobus servis interfecit sagittis.

[Scholium. Deioneus genuit Cephalum, Cephalus Arcesium, Arcesius Laertem, Laertes Ulixem, Ulixes ex Circe Telegonum, ex Penelope Telemachum; Telegonus ex Penelope Ulixis coniuge Italum, qui Italiam ex suo nomine appellavit; e Telemacho Latinus, qui Latinam linguam ex suo nomine cognominavit.]