107ARMORUM IUDICIUM Hyg. fab. 107

1Hectore sepulto cum Achilles circa moenia Troianorum vagaretur ac diceret se solum Troiam expugnasse, Apollo iratus Alexandrum Parin se simulans talum quem mortalem habuisse dicitur sagitta percussit et occidit.

2 Achille occiso ac sepulturae tradito Aiax Telamonius quod frater patruelis eius fuit postulavit a Danais ut arma sibi Achillis darent; quae ira Minervae ei abiurgata sunt ab Agamemnone et Menelao, et Ulixi data.

3 Aiax furia accepta per insaniam pecora sua et se ipsum vulneratum occidit eo gladio quem ab Hectore muneri accepit dum cum eo in acie contendit.