6 ENGONASIN Hyg. astr. 2, 6
Hunc Eratosthenes Herculem dicit, supra draconem collocatum, de quo ante diximus, eumque paratum ut ad decertandum, sinistra manu pellem leonis, dextra clavam tenentem. Conatur interficere draconem Hesperidum custodem, qui numquam oculos operuisse somno coactus existimatur, quo magis custos adpositus esse demonstratur. Se quo etiam Panyasis in Heraclea dicit. Horum igitur pugnam Iuppiter admiratus, inter astra constituit. Habet enim draco caput erectum, Hercules autem dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius dextram partem obprimere conatur; dextra manu sublata ut feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut cum maxime dimicans apparet. Etsi quis sit hic negat Aratus posse quemquam demonstrare, tamen conabimur demonstrare, ut aliquid verisimile dicamus. Araethus autem, ut ante diximus, hunc Cetea Lycaonis filium, Megistus patrem, dicit; qui videtur, ut lamentans filiam in ursae figuram conversam, genu nixus palmas diversas tendere ad caelum, ut eam sibi dii restituant. Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene saxum extollere videtur, quod existimatur Aegeus sub eo ellopium ensem posuisse, et Aethrae Thesei matri praedixisse, ne ante eum Athenas mitteret, quam sua virtute lapide sublato, potuisset gladium patri referre. Itaque niti videtur, ut quam altissime possit, lapidem extollat. Hac etiam de causa nonnulli lyram, quae proxima ei signo est collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut eruditus omni genere artium, lyram quoque didicisse videbatur. Idque et Anacreon dicit:
agchou d'Aigeideo Theseos esti lyre.
Alii autem Thamyrim a Musis excaecatum, ut supplicem ad genua iacentem dicunt; alii Orphea a Thraciis mulieribus interfici, quod viderit Liberi patris initia. Aeschylus autem in fabula, quae inscribitur Prometheus lyomenos, Herculem ait esse, non cum dracone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit enim, quo tempore Hercules ab Geryone boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo pecus abducere, manus contulisse et complures eorum sagittis confixisse. Sed postquam Herculi tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum defessum, se ingeniculasse, multis iam vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii, curasse, ut circa eum magna lapidum copia esset; quibus se Herculem defendisse et hostes fugasse. Itaque Iovem similitudinem pugnantis inter sidera constituisse. Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis vinctis esse dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in monte Caucaso vinctum.