8DE TERRA Hyg. astr. 1, 8

Terra mundi media regione collocata, omnibus partibus aequali dissidens intervallo, centron optinet sphaerae. Hanc mediam dividit axis in dimensione totius terrae. Oceanus autem e regione circumductionis sphaerae profusus, prope totius orbis alluit fines; itaque et signa occidentia in eum decidere existimantur. Sic igitur et terras contineri poterimus explanare. Nam quaecumque regio, quae inter arcticum et aestivum finem collocata est, ea dividitur trifarie; e quibus una pars Europa, altera Asia, tertia Africa vocatur. Europam igitur ab Africa dividit mare ab extremis Oceani finibus et Herculis columnis. Asiam autem et Libyam cum Aegypto disterminat os Nili fluminis, quod Canopicon appellatur. Asiam ab Europa Tanais dividit, bifariam se coniciens in paludem quae Maeotis appellatur. Hac igitur definitione facile pervidetur mare omnibus obiectum finibus terrae.

Sed ne videatur nonnullis mirum, cum sphaera in sexaginta partes dividatur, ut ante diximus, quare definivimus ab aestivo circulo ad arcticum finem dumtaxat habitari, sic vel optime defendimus. Sol enim per mediam regionem sphaerae currens, nimium his locis efficit fervorem. Itaque quae finie est ab aestivo circulo ad hiemalem, ea terra a Graecis diakekaumene vocatur, quod neque fruges propter exustam terram nasci, neque homines propter nimium ardorem durare possunt. Extremae autem regiones sphaerae duorum circulorum, quorum alter boreus, alter notius vocatur, fine arctici circuli et eius qui antarcticos vocatur, non habitantur, ideo quod sol ab his circulis semper abest longe, ventique assiduos habent flatus. Quamvis enim sol perveniat ad aestivum circulum, tamen longe ab arctico videbitur fine. Id ita esse hinc quoque licet intellegere: cum enim sol pervenit ad eum circulum qui hiemalis vocatur, et efficiat nobis, qui prope eum sumus constituti, nimium frigus, quid arbitramur eis locis frigoris esse, qui longius etiam absunt a nobis? Quod cum in hac parte sphaerae fiat, idem in altera parte definitum putavimus, ideo quod similes sunt eius effectus. Praeterea hinc quoque intellegimus illic maximum frigus et in aestivo circulo calorem esse, quod qua terra habitatur, eos tamen videmus, qui proxime sunt arcticum finem, uti bracis et eiusmodi vestimentis; qui autem proximi sunt aestivo circulo, eos Aethiopas et perusto corpore esse. Habitatur autem sic temperantissimo caelo, cum inter aestivum circulum et arcticum finem haec proveniat temperatio; quod ab arctico circulo frigus, ab aestivo fervor exortus in unum concurrens efficit mediam finem temperatam, quae habitari possit. Itaque cum sol ab eo loco discessit, hieme necessario conflictamur, quod ventum exorientem non reverberat sol. Quod cum veniat in hac definitione, illud quoque fieri posse videmus, ut hiemali circulo nobis ad antarcticum finem habitari possit, quod pares eodem proveniant casus. Certum quidem esse nemo contendit, neque pervenire eo potest quisquam propter interiectum terrae, quae propter ardorem non habitatur. Sed cum videmus hanc regionem sphaerae habitari, illam quoque in simili causa posse constitui suspicamur.