9Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. Hor. sat. 1, 9

Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,

nescio quid meditans nugarum, totus in illis:

accurrit quidam notus mihi nomine tantum:

arreptaque manu,quid agis, dulcissime rerum?“

5suaviter, ut nunc est,“ inquamet cupio omnia quae vis.“

cum adsectaretur,numquid vis?“ occupo. at ille

noris nosinquit;docti sumus.“ hic egopluris

hocinquammihi eris.“ misere discedere quaerens

ire modo ocius, interdum consistere, in aurem

10dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos

manaret talos.o te, Bollane, cerebri

felicemaiebam tacitus, cum quidlibet ille

garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi

nil respondebam,misere cupisinquitabire:

15iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;

persequar hinc quo nunc iter est tibi.“ „nil opus est te

circumagi: quendam volo visere non tibi notum;

trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.“

nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.“

20demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,

cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:

si bene me novi, non Viscum pluris amicum,

non Varium facies; nam quis me scribere pluris

aut citius possit versus? quis membra movere

25mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.“

interpellandi locus hic eratest tibi mater,

cognati, quis te salvo est opus?“ „haud mihi quisquam.

omnis conposui.“ „felices. nunc ego resto.

confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella

30quod puero cecinit divina mota anus urna:

hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis

nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:

garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,

si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.‘“

35ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei

praeterita, et casu tum respondere vadato

debebat, quod ni fecisset, perdere litem.

si me amas,“ inquitpaulum hic ades.“ „inteream, si

aut valeo stare aut novi civilia iura;

40et propero quo scis.“ „dubius sum, quid faciam“, inquit,

tene relinquam an rem.“ „me, sodes.“ „non faciamille,

et praecedere coepit; ego, ut contendere durum

cum victore, sequor.Maecenas quomodo tecum?“

hinc repetit.paucorum hominum et mentis bene sanae.“

45nemo dexterius fortuna est usus. haberes

magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,

hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni

summosses omnis.“ „non isto vivimus illic,

quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est

50nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,

ditior hic aut est quia doctior; est locus uni

cuique suus.“ „magnum narras, vix credibile.“ „atqui

sic habet.“ „accendis quare cupiam magis illi

proximus esse.“ „velis tantummodo: quae tua virtus,

55expugnabis: et est qui vinci possit eoque

difficilis aditus primos habet.“ „haud mihi dero:

muneribus servos corrumpam; non, hodie si

exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,

occurram in triviis, deducam. nil sine magno

60vita labore dedit mortalibus.“ haec dum agit, ecce

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum

qui pulchre nosset. consistimus.unde venis et

quo tendis?“ rogat et respondet. vellere coepi

et pressare manu lentissima bracchia, nutans,

65distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus

ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.

certe nescio quid secreto velle loqui te

aiebas mecum.“ „memini bene, sed meliore

tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu

70curtis Iudaeis oppedere?“ „nulla mihiinquam

relligio est.“ „at mi: sum paulo infirmior, unus

multorum. ignosces; alias loquar.“ huncine solem

tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me

sub cultro linquit. casu venit obvius illi

75adversarius etquo tu, turpissime?“ magna

inclamat voce, etlicet antestari?“ ego vero

oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,

undique concursus. sic me servavit Apollo.