1Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. Hor. sat. 1, 1

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

seu Ratio dederit seu Fors obiecerit, illa

contentus vivat, laudet diversa sequentis?

o fortunati mercatoresgravis annis

5miles ait, multo iam fractus membra labore.

contra mercator navim iactantibus Austris,

militia est potior. quid enim? concurritur: horae

momento cita mors venit aut victoria laeta.“

agricolam laudat iuris legumque peritus,

10sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;

ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,

solos felicis viventis clamat in urbe.

cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem

delassare valent Fabium. ne te morer, audi,

15quo rem deducam. si quis Deusen egodicat

iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,

mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,

vos hinc mutatis discedite partibus. eia,

quid statis?“ nolint. atqui licet esse beatis.

20quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas

iratus buccas inflet neque se fore posthac

tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?

praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens

percurramquamquam ridentem dicere verum

25quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi

doctores, elementa velint ut discere prima

sed tamen amoto quaeramus seria ludo:

ille gravem duro terram qui vertit aratro,

perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne

30audaces mare qui currunt, hac mente laborem

sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,

aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut

parvolanam exemplo estmagni formica laboris

ore trahit quodcumque potest atque addit acervo

35quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.

quae, simul inversum contristat Aquarius annum,

non usquam prorepit et illis utitur ante

quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus

demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,

40nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri

furtim defossa timidum deponere terra?

quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?

at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?

45milia frumenti tua triverit area centum:

non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si

reticulum panis venalis inter onusto

forte vehas umero, nihilo plus accipias quam

qui nil portarit. vel dic quid referat intra

50naturae finis viventi, iugera centum an

mille aret?at suave est ex magno tollere acervo.“

dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,

cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna

55vel cyatho ac dicasmagno de flumine mallem

quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.“ eo fit,

plenior ut siquos delectet copia iusto,

cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo

60turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.

at bona pars hominum decepta cupidine falso

nil satis est“, inquit,quia tanti quantum habeas sis“:

quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter

quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis

65sordidus ac dives, populi contemnere voces

sic solitus:populus me sibilat, at mihi plaudo

ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.“

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

fluminaquid rides? mutato nomine de te

70fabula narratur: congestis undique saccis

indormis inhians et tamquam parcere sacris

cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?

panis ematur, holus, vini sextarius, adde

75quis humana sibi doleat natura negatis.

an vigilare metu exanimem, noctesque diesque

formidare malos fures, incendia, servos,

ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum

semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

80at si condoluit temptatum frigore corpus

aut alius casus lecto te adflixit, habes qui

adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te

suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?

non uxor salvum te volt, non filius; omnes

85vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.

miraris, cum tu argento post omnia ponas,

si nemo praestet, quem non merearis, amorem?

at si cognatos nullo natura labore

quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,

90infelix operam perdas, ut siquis asellum

in campo doceat parentem currere frenis.

denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,

pauperiem metuas minus et finire laborem

incipias, parto quod avebas, ne facias quod

95Umidius quidam; non longa est fabula: dives

ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se

non umquam servo melius vestiret, ad usque

supremum tempus, ne se penuria victus

opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi

100divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic

ut Nomentanus?“ pergis pugnantia secum

frontibus adversis conponere: non ego avarum

cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:

105est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:

est modus in rebus, sunt certi denique fines,

quos ultra citraque nequit consistere rectum.

illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,

se probet ac potius laudet diversa sequentis,

110quodque aliena capella gerat distentius uber,

tabescat neque se maiori pauperiorum

turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.

sic festinanti semper locupletior obstat,

ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,

115instat equis auriga suos vincentibus, illum

praeteritum temnens extremos inter euntem.

inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum

dicat et exacto contentus tempore vita

cedat uti conviva satur, reperire queamus.

120iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi

conpilasse putes, verbum non amplius addam.