7 Hor. epist. 1, 7

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,

Sextilem totum mendax desideror. atque

si me vivere vis sanum recteque valentem,

quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,

5Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque

dissignatorem decorat lictoribus atris,

dum pueris omnis pater et matercula pallet,

officiosaque sedulitas et opella forensis

adducit febris et testamenta resignat.

10quod si bruma nives Albanis illinet agris,

ad mare descendet vates tuus et sibi parcet

contractusque leget; te, dulcis amice, reviset

cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.

Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,

15tu me fecisti locupletem.vescere, sodes.“

iam satis est.“ „at tu quantum vis tolle.“ „benigne.“

non invisa feres pueris munuscula parvis.“

tam teneor dono, quam si dimittar onustus.“

ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.

20prodigus et stultus donat quae spernit et odit;

haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis,

vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,

nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.

dignum praestabo me etiam pro laude merentis.

25quod si me noles usquam discedere, reddes

forte latus, nigros angusta fronte capillos,

reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et

inter vina fugam Cinarae maerere protervae.

Forte per angustam tenuis volpecula rimam

30repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus

ire foras pleno tendebat corpore frustra;

cui mustela procul,si vis,“ ait,effugere istinc,

macra cavum repetes artum, quem macra subisti.“

hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;

35nec somnum plebis laudo satur altilium nec

otia divitiis Arabum Uberrima muto.

saepe verecundum laudasti, rexque paterque

audisti coram nec verbo parcius absens:

inspice si possum donata reponere laetus.

40haud male Telemachus, proles parientis Ulixei:

non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis

porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:

Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.“

parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,

45sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.

Strenuus et fortis causisque Philippus agendis

clarus, ab officiis octavam circiter horam

dum redit atque Foro nimium distare Carinas

iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,

50adrasum quendam vacua tonsoris in umbra

cultello proprios purgantem leniter unguis.

Demetri,“ (puer hic non laeve iussa Philippi

accipiebat)abi, quaere et refer, unde domo, quis,

cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.“

55it, redit et narrat, Voltcium nomine Menam,

praeconem, tenui censu, sine crimine, notum

et properare loco et cessare et quaerere et uti,

gaudentem parvisque sodalibus et lare certo

et ludis et post decisa negotia Campo.

60scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic

ad cenam veniat.“ non sane credere Mena,

mirari secum tacitus, quid multa?benigne,“

respondet.neget ille mihi?“ „negat improbus et te

neglegit aut horret.“ Volteium mane Philippus

65vilia vendentem tunicato scruta popello

occupat et salvere iubet prior, ille Philippo

excusare laborem et mercennaria vincla,

quod non mane domum venisset, denique quod non

providisset eum.sic ignovisse putato

70me tibi, si cenas hodie mecum.“ „ut libet.“ „ergo

post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.“

ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus

tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe

occultum visus decurrere piscis ad hamum,

75mane cliens et iam certus conviva, iubetur

rura suburbana indictis comes ire Latinis,

impositus mannis arvum caelumque Sabinum

non cessat laudare, videt ridetque Philippus,

et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,

80dum septem donat sestertia, mutua septem

promittit, persuadet uti mercetur agellum.

mercatur. ne te longis ambagibus ultra

quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque

sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,

85immoritur studiis et amore senescit habendi.

verum ubi oves furto, morbo periere capellae,

spem mentita seges, bos est enectus arando,

offensus damnis media de nocte caballum

arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.

90quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,

durus,“ ait,Voltei, nimis attentusque videris

esse mihi.“ „pol, me miserum, patrone, vocares,

si velles,“ inquit,verum mihi ponere nomen.

quod te per Genium dextramque deosque Penatis

95obsecro et obtestor, vitae me redde priori!“

Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis

praestent, mature redeat repetatque relicta.

metiri se quemque suo modulo ae pede verum est.