6 Hor. epist. 1, 6

Nil admirari prope res est una, Numici,

solaque quae possit facere et servare beatum,

hunc solem et stellas et decedentia certis

tempora momentis sunt qui formidine nulla

5imbuti spectent: quid censes munera terrae,

quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,

ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,

quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?

Qui timet his adversa, fere miratur eodem

10quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,

improvisa simul species exterret utrumque.

gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,

si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,

defixis oculis animoque et corpore torpet?

15insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,

ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.

I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes

suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;

gaude quod spectant oculi te mille loquentem;

20navus mane forum et vespertinus pete tectum,

ne plus frumenti dotalibus emetat agris

Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)

hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.

quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,

25defodiet condetque nitentia, cum bene notum

porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,

ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.

Si latus aut renes morbo temptantur acuto,

quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?

30si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis

hoc age deliciis. Virtutem verba putas et

lucum ligna: cave ne portus occupet alter,

ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;

mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et

35tertia succedant et quae pars quadret acervum.

scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos

et genus et formam regina Pecunia donat,

ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,

mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:

40ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,

si posset centum scaenae praebere rogatus,

qui possum tot?“ ait;tamen et quaeram et quot habebo

mittam:“ post paulo scribit sibi milia quinque

esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,

45exilis domus est, ubi non et multa supersunt

et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo

si res sola potest facere et servare beatum,

hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.

Si fortunatum species et gratia praestat,

50mercemur servum, qui dictet nomina, laevum

qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram

porrigere:hic multum in Fabia valet, ille Velina;

cui libet hic fasces dabit eripietque curule

cui volet importunus ebur.“ „frater,“ „pateradde:

55ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.

Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus

quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim

Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos

differtum transire forum populumque iubebat,

60unus ut e multis populo spectante referret

emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,

quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera

digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,

cui potior patria fuit interdicta voluptas.

65si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque

nil est iucundum, vivas in amore iocisque?.

Vive, vale! si quid novisti rectius istis,

candidus imperti; si nil, his utere mecum.