18 Hor. epist. 1, 18

Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,

scurrantis speciem praebere, professus amicum

ut matrona meretrici dispar erit atque

discolor, infido scurrae distabit amicus,

5est huic diversum vitio vitium prope maius,

asperitas agrestis et inconcinna gravisque,

quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,

dum volt libertas dici mera veraque virtus,

virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.

10alter in obsequium plus aequo pronus et imi

derisor lecti sic nutum divitis horret,

sic iterat voces et verba cadentia tollit,

ut puerum saevo credas dictata magistro

reddere vel partis mimum tractare secundas.

15alter rixatur de lana saepe caprina,

propugnat nugis armatus:scilicet, ut non

sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non

acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.“

ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;

20Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.

Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,

gloria quem supra vires et vestit et unguit,

quem tenet argenti sitis importuna famesque,

quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,

25saepe decem vitiis instructior, odit et horret,

aut, si non odit, regit ac veluti pia mater

plus quam se sapere et virtutibus esse priorem

volt et ait prope vera:meae (contendere noli)

stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.

30arta decet sanum comitem toga; desine mecum

certare.“ Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,

vestimenta dabat pretiosa:beatus enim iam

cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,

dormiet in lucem, scorto postponet honestum

35officium, nummos alienos pascet, ad imum

Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.“

Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,

commissumque teges et vino tortus et ira.

nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,

40nec, cum venari volet ille, poemata panges.

gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque

Zethi, dissiluit, donec suspecta severo

conticuit lyra. fraternis cessisse putatur

moribus Amphion: tu cede potentis amici

45lenibus imperiis, quotiensque educet in agros

Aetolis onerata plagis iumenta canesque,

surge et inhumanae senium depone Camenae,

cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:

Romanis sollemne viris opus, utile famae

50vitaeque et membris; praesertim cum valeas et

vel cursu superare canem vel viribus aprum

possis, adde virilia quod speciosius arma

non est qui tractet; scis, quo clamore coronae

proelia sustineas campestria; denique saevam

55militiam puer et Cantabrica bella tulisti

sub duce qui templis Parthorum signa refigit

nunc et, si quid abest. Italis adiudicat armis.

Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,

quamvis nil extra numerum fecisse modumque

60curas, interdum nugaris rure paterno:

partitur lintres exercitus, Actia pugna

te duce per pueros hostili more refertur;

adversarius est frater, lacus Hadria, donec

alterutrum velox Victoria fronde coronet,

65consentire suis studiis qui crediderit te,

fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.

Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)

quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,

percontatorem fugito: nam garrulus idem est,

70nec retinent patulae commissa fideliter aures,

et semel emissum volat irrevocabile verbum,

non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve

intra marmoreum venerandi limen amici,

ne dominus pueri pulchri caraeve puellae

75munere te parvo beet aut incommodus angat.

qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox

incutiant aliena tibi peccata pudorem,

fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo

quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,

80ut penitus notum, si temptent crimina, serves

tuterisque tuo fidentem praesidio: qui

dente Theonino cum circumroditur, ecquid

ad te post paulo ventura pericula sentis?

nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,

85et neglecta solent incendia sumere vires.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici:

expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est,

hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.

oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,

90sedatum celeres, agilem navumque remissi;

potores bibuli media de nocte Falerni

oderunt porrecta negantem pocula, quamvis

nocturnos iures te formidare tepores.

deme supercilio nubem: plerumque modestus

95occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

Inter cuncta leges et percontabere doctos,

qua ratione queas traducere leniter aevum,

num te semper inops agitet vexetque cupido,

num pavor et rerum mediocriter utilium spes,

100virtutem doctrina paret Naturane donet,

quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,

quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,

an secretum iter et fallentis semita vitae.

Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,

105quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,

quid sentire putas? quid credis, amice, precari?

sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam

quod superest aevi, si quid superesse volunt di;

sit bona librorum et provisae frugis in annum

110copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.

Sed satis est orare Iovem, qui ponit et aufert,

det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.