8 Hor. carm. 4, 8

Donarem pateras grataque commodus,

Censorine, meis aera sodalibus,

donarem tripodas, praemia fortium

Graiorum, neque tu pessuma munerum

5ferres, divite me scilicet artium

quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,

hic saxo, liquidis ille coloribus

sollers nunc hominem ponere, nunc deum

sed non haec mihi vis, nec tibi talium

10res est aut animus deliciarum egens.

gaudes carminibus; carmina possumus

donare et pretium dicere muneri.

non incisa notis marmora publicis,

per quae spiritus et vita redit bonis

15post mortem ducibus, nonceleres fugae

reiectaeque retrorsum Hannibalis minae

nonincendia Karthaginis inpiae“,

eius,qui domita nomen ab Africa

lucratus rediit“, clarius indicant

20laudes quamCalabrae Pieridesneque,

si chartae sileant quod bene feceris,

mercedem tuleris. quid foret Iliae

Mavortisque puer, si taciturnitas

obstaret meritis invida Romuli?

25ereptum Stygiis fluctibus Aeacum

virtus et favor et lingua potentium

vatum divitibus consecrat insulis.

dignum laude virum Musa vetat mori,

caelo Musa beat. sic Iovis interest

30optatis epulis inpiger Hercules,

clarum Tyndaridae sidus ab infimis

quassas eripiunt aequoribus ratis,

ornatus viridi tempora pampino

Liber vota bonos ducit ad exitus.