4 Hor. carm. 4, 4

Qualem ministrum fulminis alitem,

cui rex deorum regnum in avis vagas

permisit expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flavo,

5olim iuventas et patrius vigor

nido laborum propulit inscium,

vernique iam nimbis remotis

insolitos docuere nisus

venti paventem, mox in ovilia

10demisit hostem vividus impetus,

nunc in reluctantis dracones

egit amor dapis atque pugnae;

qualemve laetis caprea pascuis

intenta fulvae matris ab ubere

15iam lacte depulsum leonem

dente novo peritura vidit:

videre Raetis bella sub Alpibus

Drusum gerentem Vindelici. quibus

mos unde deductus per omne

20tempus Amazonia securi

dextras obarmet, quaerere distuli

nec scire fas est omnia, sed diu

lateque victrices catervae

consiliis iuvenis revictae

25sensere, quid mens rite, quid indoles

nutrita faustis sub penetralibus

posset, quid Augusti paternus

in pueros animus Nerones.

fortes creantur fortibus et bonis:

30est in iuvencis, est in equis patrum

virtus neque inbellem feroces

progenerant aquilae columbam.

doctrina sed vim promovet insitam

rectique cultus pectora roborant;

35utcumque defecere mores,

indecorant bene nata culpae.

quid debeas, o Roma, Neronibus,

testis Metaurum flumen et Hasdrubal

devictus et pulcher fugatis

40ille dies Latio tenebris,

qui primus alma risit adorea,

dirus per urbis Afer ut Italas

ceu flamma per taedas vel Eurus

per Siculas equitavit undas.

45post hoc secundis usque laboribus

Romana pubes crevit et inpio

vastata Poenorum tumultu

fana deos habuere rectos.

dixitque tandem perfidus Hannibal:

50cervi, luporum praeda rapacium,

sectamur ultro quos opimus

fallere et effugere est triumphus.

gens, quae cremato fortis ab Ilio

iactata Tuscis aequoribus sacra

55natosque maturosque patres

pertulit Ausonias ad urbis,

duris ut ilex tonsa bipennibus

nigrae feraci frondis in Algido,

per damna, per caedis ab ipso

60ducit opes animumque ferro.

non hydra secto corpore firmior

vinci dolentem crevit in Herculem

monstrumve submisere Colchi

maius Echioniaeve Thebae.

65merses profundo, pulchrior evenit;

luctere, multa proruet integrum

cum laude victorem geretque

proelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuntios

70mittam superbos: occidit, occidit

spes omnis et fortuna nostri

nominis Hasdrubale interempto.

nil Claudiae non perficient manus,

quas et benigno numine Iuppiter

75defendit et curae sagaces

expediunt per acuta belli“.